Ego sum qui sum — Jehovah; no essence-existence composition
Plato's being by essence: exists by His essence forever.
Exod 3: I am who I am; Jehovah from being — being proper to God.
Apocalypse: who is, was, is to come — no essence-existence split.
Latin
XVIII. Idcirco Deus vocatur a Platone to on, esse ipsum, quod hodie Philosophi dicunt ens per essentiam, id est, quod vi suae essentiae existit, & cujus essentia & natura est ut perpetuo existat. Atque hoc docet Deus ipse Exodi capite tertio, dum se vocat illum qui est, Ego sum qui sum, inquit Mosi. Quo nomine significat esse ipsi convenire longe alia ratione, quam rebus ab ipso creatis. Nam existere, ut dixi, creaturarum respectu est aliquid contingens, Dei vero, necessarium. Creaturis est accidentarium, verum Deo, essentiale. Esse creaturarum est participatum & mutuarium: sed Deo, esse proprium est, ipsique primo & per se competit. Atque haec est etiam vis nominis illius Jehovah quod est Deo maxime proprium. Fit enim ab havah, esse, quasi dicas ipsum est, id quod est, & ho on. Quod Joannes in Apocal. explicat illa periphrasi ho on kai ho en kai ho erchomenos: qui est, qui erat, & qui futurus est. Adeoque quum Dei existentia sit de ratione essentiae illius, nec una possit ab altera distingui, quasi aliud quid, sed conceptus unius ingrediatur conceptum alterius, Deus non potest dici ullo modo compositus ex essentia & existentia, estque prorsus istius compositionis expers.