God is above every genus — not univocal with creatures
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
God is above every genus — nothing univocally common with creatures.
Wise/just of God names essence; of men, a quality — analogy only.
Even substance is no shared genus: God farther from creatures than substance from accidents.
Latin
XXII. Nec magis Deo tribui potest compositio quam diximus ex genere & differentia. Nam Deus est supra omne genus: nec ullo rerum genere includitur. Genus enim dicitur quod pluribus commune est, & eodem modo de pluribus dicitur. Sed nihil est proprie creaturis & Deo commune, & quod eodem modo de creaturis & de Deo dicatur. Si quid enim dicitur de Deo & de creaturis, id non univoce dicitur, sed per analogiam & similitudinem quandam, nec eodem modo est in Deo & in creaturis. Veluti, cum Deum nominamus sapientem & justum, & quosdam etiam homines sapientes & justos, justitia & sapientia in hominibus notat qualitatem quandam; sed in Deo notat ipsam illius essentiam. Quod si esset aliquod genus creaturis & Deo commune, nullum potius esset quam substantia. Et tamen Dei natura magis distat a substantiis creatis, quam substantia creata distat ab accidentibus. Jam autem substantia creata non est in eodem genere cum accidente. Multo minus igitur Deus est in eodem genere cum substantiis creatis.