Theological Theses · §404 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Effect-perfection is in the cause — Psalm 94; Isaiah 66

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

No effect-perfection missing from the first cause.

Ps 94: planter of the ear hears; former of the eye sees.

Isa 66: He who makes others bear is not barren.

Latin

VI. Etenim certissimum est in effectu nullam esse posse perfectionem, quae in causa quodammodo non sit. Quandoquidem ergo Deus est prima rerum omnium causa, nihil in ulla re potest esse perfectionis quod in Deo non reperiatur. Atque hoc indicat Scriptura, dum perfectionem aliquam in rebus a Deo factis notans, inde argumentatur Deum multo magis talem perfectionem habere. Veluti Psal. 94. An, inquit Propheta, qui aurem plantavit non audiet? an qui oculum formavit non videbit? Et Isa. 66. Nunquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? An ego qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero?

Report a mistake in this passage