Theological Theses · §405 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Axiom: every creaturely excellence is somehow in God — simply simple perfections

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Axiom: every creaturely excellence is somehow in God.

Two kinds: first, simply simple — better to have than lack.

Life, intellect, free will — no greater perfection bars them.

Latin

VII. Itaque arte tenendum est, & tanquam firmum certumque axioma, nullam omnino praestantiam & excellentiam in creatura ulla reperiri, quae in Deo non sit aliquo saltem modo. Sed ad pleniorem hujus rei intelligentiam notandum est duo esse perfectionum genera. Sunt enim perfectiones quaedam simpliciter tales, id est, quas, absolute loquendo, praestat habere, quam non habere, & quae nullam majorem perfectionem excludunt. Has Scholastici vocant perfectiones simpliciter simplices. Atque hujusmodi perfectiones sunt vita, intellectus, voluntatis libertas. Nam absolute loquendo, praestat vivere, quam non vivere, intelligere quam non intelligere, & praeditum esse libera voluntate, quam non esse praeditum. Nec ulla est perfectio quantumvis magna, quae cum vita, intellectu & libera voluntate consistere non possit.

Report a mistake in this passage