Secundum quid perfections: sensitive and vegetative tied to imperfection
Perfections in a qualified sense: good in kind but bound to imperfection.
Sensitive / vegetative conflict with higher (angelic) perfection.
Absolutely: better without sense/vegetative than with them.
Latin
VIII. Sed praeterea sunt aliae quaedam perfectiones non simpliciter, sed secundum quid sic dictae. Hae vero sunt, quae quidem in suo genere dicunt perfectionem aliquam, sed quae tamen necessario est cum imperfectione conjuncta: nec ab ea potest separari, quandiu suam naturam retinet. Ideoque sunt quaedam perfectiones majores quae cum istiusmodi perfectione consistere non possunt. Ac proinde, simpliciter & absolute loquendo, praestat talem perfectionem non habere, quam illam habere. Hujusmodi perfectio est animalis sensitiva & vegetativa. Nam quamvis in suo genere sit perfectio quaedam vegetativum & sensitivum esse, tamen perfectiones illae connotant quandam imperfectionem, & est major quaedam perfectio quae non potest cum illis consistere, ut verbi causa, perfectio naturae angelicae. Ideoque, simpliciter & absolute loquendo, praestat non esse sensitivum, quam esse sensitivum, non esse vegetativum, quam esse vegetativum.