Theological Theses · §411 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Yet eminently: He made ear and eye — perceives without organs

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Not by proper ratio — still virtute & eminenter.

No plant/animal nature formally — yet He made them.

No ears/eyes — yet He planted the ear and formed the eye.

Latin

XIII. Sed quamvis perfectiones illae in Deo non sint secundum propriam suam rationem, nihilominus in Deo sunt, ut dictum, virtute & eminenter, quoniam Deus in se vim habet illas producendi, & potest sine iis efficere quicquid illae efficere possunt. Sic Deus in se formaliter non habet naturam plantae, vel animalis: sed habet aliquid in se perfectius quod tota virtute continet, fiunt enim a Deo quicquid sunt; & Deus est qui ista produxit, & producere potest. Non habet aures & oculos, nec est proprie visu & auditu praeditus: sed ille est qui plantavit aurem, & qui oculum formavit, adeoque qui sine auribus, & oculis, percipit omnia quae fiunt & dicuntur.

Report a mistake in this passage