Theological Theses · §413 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Objection: intellect and wisdom are accidents — answer by analogy

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Objection: intellect/wisdom name accidents — none in God.

Answer: as in creatures they are imperfect accidents; as absolute concepts, formal in God.

Analogical names strip accident — sit inside the divine essence.

Latin

XV. At, inquies, nomina ista proprie significant accidentia quaedam, nam intellectus & voluntas sunt potentiae naturales, sapientia vero & justitia, habitus quidam intellectum & voluntatem exornantes. Sed in Deo nulla sunt accidentia. Ideoque perfectiones quae per nomina illa significantur in Deo, non possunt esse proprie & formaliter, sed solummodo eminenter, sicut perfectiones illae quae dicuntur secundum quid. Respondeo intellectum, voluntatem, sapientiam, justitiam, & similia duobus modis considerari posse. Vel secundum modum quo creaturis insunt: Et ita sunt accidentia quae imperfectionis aliquid admixtum habent. Vel praecise, prout de illis formatur quidam conceptus generalis qui abstrahit ab omni imperfectione, & per analogiam communis est Deo & creaturis. Priore modo perfectiones illae proprie Deo non competunt. Posteriore vero Deo formaliter insunt, & possunt de Deo vere & proprie enunciari. Nam cum audimus voces illas intellectum, voluntatem, sapientiam, justitiam, possumus concipere perfectionem quandam absolutam, & quae non includat ullam rationem accidentis. Et sic Deo tribui possunt recte & convenienter. Nam perfectiones istae hoc modo consideratae vere sunt intra essentiam divinam.

Report a mistake in this passage