Every creaturely perfection is somehow in God — as in the fountain
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
No creaturely perfection missing from God — formal or eminent.
He is first cause: all perfection flows from Him and preexists in Him.
Excellence resides in God as in a fountain.
Latin
XVI. Ex his ergo manifestum est nullam in ulla re esse perfectionem quae in Deo quodammodo non sit: nempe, formaliter, ut perfectiones illae quae simpliciter simplices dicuntur: vel eminenter & virtute, ut aliae quae vocantur perfectiones secundum quid. Et hoc quia Deus est rerum omnium prima & praecipua causa. Unde sequitur quicquid perfectionis est in rebus ab ipso promanare, adeoque in eo, ut sic dicam, praeexistere: nec ullam omnino posse dari excellentiam, quae ab ipso non derivetur, adeoque quae non in ipso, tanquam in fonte resideat. Quod enim ab alio derivatur & manat, non potest non esse quodam modo in eo unde manat & derivatur.