Immensus vs creatures — circumscriptive and definitive place
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
God immense: no bound of greatness; not place-defined.
Bodies: circumscriptive place (parts match space-parts).
Angels/souls: definitive place — here not elsewhere; can migrate.
Latin
III. Deus igitur immensus est, quia magnitudinis ejus terminus nullus datur, adeoque nullo loco circumscriptus, aut definitus est. Quae naturae divinae singularis praestantia melius percipitur, si quis conferat Deum hac in parte cum rebus creatis. Igitur res omnes creatae singulae suum locum peculiarem habent. Quemadmodum essentia illarum finita est, ita sunt in certo & finito loco. Et quidem videmus corpora certo loci spatio concludi, contineri, & circumscribi, sic ut partes eorum partibus spatii & loci respondeant, major majori, & minor minori. Quod Philosophi vocant in loco esse circumscriptive. Qui modus solis corporibus competit: a substantiis vero incorporeis, quales sunt angeli, & anima humana, plane alienus est. Cum enim substantiae spirituales non sint extensae ad modum corporum, nec habeant partes extra partes, non possunt habere partes partibus loci respondentes, & loco commensurari. Attamen certis locis definiuntur. Ita sunt hic ut alibi non sint. Hinc abscedunt, & alio migrant. Ideoque a Philosophis in loco dicuntur esse definitive.