XIV. Quod ad primum attinet Scriptura sacra docet apertissime nullum in toto mundo locum esse in quo Deus praesens non adsit, & quidem praesentia reali & substantiali. Id praesertim colligitur ex ipsius Dei verbis, Jeremiae capite vigesimo tertio, ubi se terram & caelum implere asseverat. Quod de praesentia alia quam substantiali commode accipi non potest. Nam arguens Pseudo-prophetas, qui fingebant se a Deo missos, eique mendacia sua ascribere non verebantur, non cogitantes Deum testem & ultorem adesse, his interrogationibus stuporem eorum excitat. Numquid ego sum Deus de propinquo, inquit Dominus, & non Deus de longinquo? Potestne quis abscondi in latibulis ubi ego eum non videam, inquit Dominus? Annon caelum & terram impleo? dicit Dominus? Ubi probat neminem posse ab ipsius oculis abscondi, quoniam in toto mundo nullus locus ipso vacuus est. Et certe, si Deus tantum ideo terrae praesens esset, quia de caelo videt & regit ea quae in terra fiunt, non posset recte dici terram implere. Nec enim Rex qui Galliam imperio suo regit potest dici Galliam implere. Ut nec implet campum aliquem, qui in turri quadam constitutus, procul illum contuetur.