Theological Theses · §439 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Psalm 139 — same substantial presence in heaven and on earth

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Ps 139: no flight from God — heaven, Sheol, seas.

Not twistable to power/knowledge only without missing the aim.

Highest and lowest places: same substantial presence.

Latin

XV. Nec minus illam naturae divinae omnipraesentiam probant verba Prophetae: Psal. 139. Quo ibo a spiritu tuo, & quo a facie tua fugiam? Si ascendero in caelum, tu illic es. Si stratum posuero in inferno, ecce ades. Si assumam alas aurorae, & ultra maria andeam: ibi quoque manus tua inveniet me, & dextera tua me comprehendet. Quae verba docent Deum tam esse in terra quam in caelo, & in summa nullum omnino locum esse ubi non adsit. Nec verba ista ad solam Dei potentiam & cognitionem detorqueri possunt quin recedatur a scopo Prophetae. Nam cum duae sint rationes, quibus ita quis occultari possit, ut non videatur ab alio, una, si sit in eo loco ubi alter non sit; altera, si sit quidem in eodem loco, sed visum impediant tenebrae, neutram sibi prodesse posse Psaltes affirmat. Et prius quidem illud removet verbis citatis, ubi docet a nullo loco Deum abesse. Posterius vero verbis sequentibus, ubi affirmat Deo esse perinde tenebras atque lucem. Nec etiam verba Prophetae patiuntur istud interpretamentum. Nam quum de loco supremo dicit Propheta, Si ascendero, tu illic es, & verborum proprietas, & rei veritas exigit ut intelligamus substantiae divinae praesentiam. Sed manifestum est, quam postea de loco infimo subjungit, ecce ades, illum de eadem praesentia loqui, & dicere velle Deum ita praesentem esse in terra ut in caelo: adeoque illic etiam secundum suam substantiam adesse.

Report a mistake in this passage