Theological Theses · §441 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Immediate earth-operation proves substantial presence on earth

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Immediate earth-acts prove substance on earth as in heaven.

Creation, conservation, miracles: no instruments — He acts through Himself.

Acts 17: not far away in a heavenly box outside which He is not.

Latin

XVII. Sed praeterea, quod Deus in terra sit secundum substantiam non minus quam in caelo, inde patet quod in terra immediate operatur. Nam non minus est impossibile, ut quis immediate efficiat aliquid ubi non est, quam quum non est. Deum autem agere immediate in terra manifestum est ex terrae creatione, & conservatione: tum ex miraculis in terra editis. Nam creatio & conservatio, & miraculorum etiam patratio sunt actiones Dei immediatae, in quibus Deus nullis utitur instrumentis, sed per seipsum immediate agit. Ideoque Apostolus Actor. 17. ex perpetua illa rerum conservatione & sustentatione, ratione cujus dicimur in Deo vivere, moveri, & esse, colligit Deum non esse longe ab unoquoque nostrum: adeoque non procul a nobis in caelo versari, tanquam in habitaculo quodam extra quod non sit.

Report a mistake in this passage