Theological Theses · §440 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Isaiah 66 — heaven throne, earth footstool; same substance

Isa 66: heaven My throne, earth My footstool — cannot be boxed in temples.

Not a distant-seat interpretation; his substance fills the world.

Throne-sitter touches footstool too — earth gets the same substance.

Latin

XVI. Huc etiam referri potest quod legitur apud Isaiam cap. 66. Haec dicit Dominus, caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi? Et quis est iste locus quietis meae? Nonne manus mea fecit haec omnia? Ubi Deus probat se templis manufactis includi non posse, non ratione ducta a distantia loci in quo sit ejus propria sedes & habitaculum, ut somniasse videtur Vorstius: sed a substantiae suae magnitudine, qua replet universum mundum. Et certe is qui folio insidit, substantia sua non minus attingit scabellum quam solium ipsum. Adeoque Deus dicens caelum esse thronum suum, & terram pedum suorum scabellum, significat se non minus terrae quam ipsi caelo substantia sua adesse.

Report a mistake in this passage