Theological Theses · §447 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Extra mundum — God is His own place (Tertullian, Augustine, Bernard)

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Objection: outside the world is nothing — is God in nothing?

Answer: as before creation — God needs no place; He is place to Himself.

Tertullian / Augustine / Bernard / Dionysius; possible place beyond this world.

Latin

XXIII. At, inquies, quomodo Deus est extra mundum cum extra mundum nihil sit? An Deus est in nihilo? Respondeo Deum esse extra mundum quomodo ante mundum conditum erat ubi est mundus. Nempe Deus loco non indiget, sed est ipse sibi locus. Juxta illud Tertulliani libro contra Praxeam: Ante omnia Deus erat solus ipse sibi, & locus, & mundus, & omnia. Quod alii volunt, dum dicunt, Deum extra mundum esse in seipso, sicut ante in seipso fuit. Idque post Augustinum in Psalmum 122. Antequam faceret Deus sanctos ubi habitabat? In se habitabat. Quo pertinet etiam illud Bernardi, Non est quod quaeras ultra ubi erat? praeter ipsum nihil erat. Atque haec est sententia versuum istorum qui leguntur apud Dionysium Carthusianum: Dic ubi tunc esset quum praeter eum nihil esset? Tunc, ubi nunc, in se, quoniam sibi sufficit ipse. Quibus addendum est extra hunc mundum quidem nullum esse locum realem & actualem, sed tamen esse locum possibilem. Nimirum Deus potest ibi creare corpora & loca ubi erit citra ullum sui motum & loci mutationem.

Report a mistake in this passage