Peculiar habitation — heaven as special glory and family seat
Ubiquitous by substance — yet peculiarly said to dwell where special glory/grace signs appear.
Heaven: clearer documents of power; earth holds sin/misery — Scripture speaks as if He were absent.
Angels and the Church's prepared seat make heaven God's peculiar house.
Latin
XXV. Igitur sciendum est, quamvis Deus sit ubique, non tantum per virtutem & cognitionem suam, sed etiam per substantiam; certas tamen ob causas Deum peculiari modo dici esse, & habitare in quibusdam locis & personis, nempe, ubi, vel suae majestatis & gloriae, vel gratiae & favoris signa & effecta dat quaedam peculiaria. Sic Deus in caelis habitare dicitur, quia ibi cernuntur illustriora quam in terra potentiae & gloriae divinae documenta. Illic enim videmus splendere solem & alia sidera, & mirandis motibus ciere. Indeque derivari in haec inferiora lucem, calorem, vitam, atque omnem vigorem. Deinde in terra locus est peccato & miseriis quae a caelo procul absunt. Sed ubi peccatum & miseria obtinet, Scriptura Sacra nobiscum balbutiens, de Deo loquitur perinde ac si abesset: quia ibi Dei praesens auxilium & efficacia gratiae non sentitur, aut ita illustris non est. Ideoque mirum non est si dicatur in caelis esse aliquo modo, secundum quem in terra non est. Adde quod angeli, qui Dei filii & ministri dicuntur, propriam in caelis habitationem habent, ubi etiam sedes parata est Ecclesiae, quae ideo in terris peregrina dicitur. Et idcirco non immerito Dei domus & habitaculum peculiari ratione dicitur esse in caelis, quandoquidem universa, ut ita dicam, Dei familia illic perpetuo mansura & habitatura est.