Essence through lower places does not pollute God — only sin is filth before Him
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
No fear: essence in low places does not soil God.
Spirit — untouchable by body; infinite gap — receives nothing from creatures.
Creaturely filth is relative to us; before God only sin is spiritual uncleanness.
Latin
XXX. Neque metuendum est ne Deus locorum sordibus inquinetur. Et ne, si ejus essentia per haec inferiora & terrena diffusa sit, ubi tam multa polluta & sordida occurrunt, inde pollutionem & immunditiem aliquam contrahat. Nam cum Deus sit spiritus a corpore tangi non potest. Et cum infinito naturae intervallo creaturam omnem superet, a creatura non potest quicquam recipere, vel pati. Deinde verum est quidem quaedam corporaliter immunda & sordida esse respectu nostri, vel alterius creaturae, cujus naturam offendunt, corrumpunt, aut vitiant. Sed respectu Dei nulla res sordida aut polluta est. Solum vero peccatum, quod non est res, sed rei vitium, & defectus, quodque Deus nec facit, nec contingit, spiritualis immunditia est, & abominatio coram Deo.