Theological Theses · §455 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Immensity implies immobility — already everywhere, needs no local motion

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Fills all actual and possible places → immobile.

Local movers leave one place for another; ubiquity cannot.

Finite things need successive motion; immensity already has that more perfectly.

Latin

XXXI. Porro ex ista Dei immensitate, qua omnia loca tam actualia, quam possibilia replet, sequitur illum esse immobilem, neque posse mutare locum. Nam quod locum mutat & loco movetur necesse est ut locum unum deserat, & alium acquirat. Sed quod ubique jam est, & loca omnia replet, nullum locum acquirere potest, nec ullum locum deserere. Et certe vis se loco movendi est magna quidem perfectio in substantia finita, quae, cum pluribus in locis simul esse non possit, beneficio facultatis illius potest innumeris locis successive adesse, & ita suam, ut ita dicam, finitatem & parvitatem quodammodo compensare. Sed Dei infinitas & immensitas efficit ut auxilio isto non egeat: quandoquidem per suam immensitatem habet modo perfectissimo quicquid per motum localem suppleri, & acquiri potest modo longe imperfectiori.

Report a mistake in this passage