Psalms 102, 92, 90 — God remains; a thousand years as yesterday
Ps 102: heavens perish like a garment; God remains the same.
Ps 92 / 90: most high forever; from age to age You are God.
A thousand years before God — as yesterday; no proportion to His duration.
Latin
VI. Istud autem Scriptura multis locis aperte docet, praecipue vero Psalmo 102. ubi Propheta comparans res quae inter visibiles maxime sunt permanentes, caelum scilicet & terram, docet illa aliquando habuisse initium, quum sint opus manuum Dei, & finem olim esse habitura: Deum vero permanere semper, & eundem perpetuo & fuisse & fore. Initio, inquit, Tu Domine terram fundasti, & opera manuum tuarum sunt caeli: ipsi peribunt, tu autem permanes: & omnes ipsi sicut vestimentum veterascent, & sicut opertorium mutabis eos, & mutabuntur, tu autem idem ipse es, & anni tui non deficient. Quam perpetuam quoque Dei permanentiam celebrat David, Psal. 92. Tu autem, inquit, altissimus in aeternum Domine. Et Moses vir Dei, Psal. 90. Priusquam montes fierent, & formaretur terra & orbis, a saeculo & usque in saeculum tu es Deus. Quo etiam respicit quod addit, mille anni ante oculos tuos sicut dies hesterna quae praeteriit: quia scilicet ad immensam & illimitatam Dei durationem, nec mille anni, nec quodlibet designatum tempus ullam proportionem habent.