Isaiah and Apocalypse — Father of eternity; Alpha and Omega
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Isa 9: Father of eternity; Isa 41/57: first and last; dwells in eternity.
Apoc 1: Alpha and Omega — who is, was, and is to come.
Beginning without beginning; end without end — all times embraced.
Latin
VII. Propterea Deus apud Isaiam cap. 9. vocatur Pater aeternitatis: item primus & novissimus, cap. 41. & 57. capite, excelsus & sublimis habitans aeternitatem. Quo pertinet quoque illa descriptio qua Deus seipsum designat cap. 1. Apocalypseos, Ego sum Alpha & Omega, principium & finis, dicit Dominus Deus, qui est, qui erat, & qui venturus est. Quibus docemur Dei durationem omnia complecti tempora, praeteritum, praesens & futurum, ac Deum optimo jure dici posse principium sine principio, & finem sine fine: quia scilicet quum sit omnium rerum principium, ipse principio caret, nec etiam finem ullum habere potest, quum sit finis ad quem omnia referuntur.