The first being was never made, as the name Jehovah shows
Proofs about the First-Ens (from 'that God exists') force no start of duration.start of duration.start of duration.
First cause cannot be made by another or by itself — contradiction either way.
Jehovah / l'Eternel names aseity and so connotes eternity.
Latin
VIII. Hac in parte vero, Scripturae ratio manifeste adstipulatur. Quaecunque enim argumenta demonstrant unum esse primum Ens a quo pendent omnia caetera, & unde originem habent, cujusmodi a nobis allata & exposita sunt Thesibus illis quibus demonstravimus Deum esse, ea, inquam, argumenta necessario probant primum Ens illud, nempe Deum, aeternum quoque esse, nec habuisse ullum durationis initium. Nam Ens quod primum est, & aliorum causa, factum esse non potest, quippe nec ab alio factum est, alioqui primum non esset, sed daretur Ens aliud ipso prius: nec etiam a seipso, quum ut fieret deberet non fuisse: ut faceret, deberet fuisse, quae manifeste pugnantia sunt. Quod autem est & non factum est, nunquam esse incepit, adeoque aeternum est. Quocirca Augustum illud Dei nomen Jehovah quod significat Deum esse per se & a se, & illum qui facit ut reliqua omnia sint, adeoque Ens primum & independens, Dei aeternitatem includit & connotat. Ideoque authoribus vernaculae nostrae versionis non male vertitur l'Eternel.