Eternity proper to God alone — 1 Tim 6:16 sole immortality
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Divine eternity is incommunicable — every creature began from nothing.
Even a supposed eternal creature could have not been; angels can still end if God wills.
1 Tim 6:16: God alone has immortality — absolute inability to perish.
Latin
X. Unde patet aeternitatem illam quae Deo competit esse proprium naturae divinae attributum, quod cum creatura nulla communicari potest. Quum enim creatio sit productio rei ex nihilo, omnis creatura necessario incepit, & aliquando non fuit, quandoquidem transiit a non esse ad esse. Ac quamvis ex Philosophis nonnulli existiment creaturam aliquam ab aeterno posse existere, attamen, quum Deus sit agens liberrimum quod agit absque ulla necessitate, si quae creatura foret ab aeterno, saltem potuisset ab aeterno non esse, & habuisse suae durationis initium, nec esset necesse ut semper fuisset: & similiter quamvis creaturae quaedam nunquam sint finem habiturae, sicut Angeli & humani spiritus, nihilominus nulla est creatura quae finem non possit habere, si quidem Deo ita visum esset: nam sicut omnia ex nihilo creavit, ita omnia ad ipsius nutum in nihilum possunt recidere, & haec est ratio cur 1 Tim. 6. 16. dicitur Deus solus habere immortalitatem, nimirum quia licet non possint quaedam ab ulla creatura destrui, nihil est tamen praeter Deum quod, absolute loquendo, interire & deficere non possit.