Theological Theses · §467 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Eternal and immutable — no flux of perfection with time

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Not only perpetual duration — the same remains; ages add/take nothing.

Creatures flux or at least take new acts/accidents.

God: no change — every perfection already in act, never was not.

Latin

XI. Divinae vero naturae praestantia non elucet tantum in perpetua & omnino necessaria illius duratione, sed in eo praeterea quod eadem perpetuo manet, nec saecula praeterlabentia quicquam ei addunt aut detrahunt. Siquidem Deus non solum aeternus est, sed etiam immutabilis. Res pleraeque non tantum durationem habent brevibus admodum terminis circumscriptam, sed etiam quandiu durant sunt in perpetuo fluxu: nam de earum substantia jugiter aliquid effluit, & aliquid ei de novo accedit, donec tandem penitus intereant & dissolvantur, ut videre est in plantis atque animalibus. Quod si quaedam substantia ita firma sit ut eadem perpetuo maneat, saltem novos actus & nova accidentia suscipere potest, & hactenus est variis mutationibus subdita: at Deus est omnis omnino mutationis expers, nullam perfectionem cum tempore amittit, nec ulla ei de novo accedit, sed quaecunque perfectio in eo unquam fuit, ea jam actu perseverat ac incessanter perseverabit, & quaecunque in eo unquam erit ea jam actu est, & nunquam non fuit.

Report a mistake in this passage