Life of God tota simul — Plutarch's river and tree
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
God's life: not only endless — tota simul (all at once).
Time adds/takes nothing for Him; Plutarch: eternity in a unique now.
Time as river carrying the sailor; God as rooted tree the stream flows past.
Latin
XIII. Optimo quoque jure a Theologis vita Dei dicitur non tantum interminabilis, sed etiam tota simul, quia de vita ejus, sicut de nostra, nihil cum tempore effluit, sed Deus quovis momento simul habet, quicquid in toto simul tempore, quum ipsi, temporis progressus nihil adjiciat, vel adimat, ut caeteris rebus, quae sunt mutationi obnoxiae: quo respicit Plutarchus tract. de vocula e templi Delphici vestibulo inscripta. Deus, inquit, cum unus sit unico nunc aeternitatem complevit: quia scilicet in tota temporis amplitudine nullum momentum sumi potest in quo habeat aliquid quod ante non habuerit, vel olim habiturus non sit, aut non habeat aliquid quod antea habebat, aut aliquando sit habiturus. Unde tempus merito comparatur flumini perpetuo labenti, nauta, qui fluvio innatans ab eo abripitur; Deus vero arbori altis radicibus alveo implantatae, immobiliter & constanter in eodem statu manenti; fluvius ille temporis imago jugi fluxu praeterlabitur.