Theological Theses · §470 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Plato and Augustine on how God was, is, and will be

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Plato: properly only is — yet duration embraces all times.

Was/will-be words track creaturely change; still true of God without negation.

Augustine on John: was / is / will be = never lacking, always is.

Latin

XIV. Praeterea inde est quod Plato, & alii post eum Philosophi pronuntiaverunt de Deo nec praeteritum, nec futurum, sive fuit, vel erit, sed solum praesens sive est proprie dici posse: quia scilicet, Dei aeterna duratio omnia quidem tempora praeteritum praesens & futurum complectitur: at vero in Dei natura nihil est praeteritum neque futurum: nec enim quicquam de ea praeteriit, ut etiam ad eam quicquam nondum advenit, sed eadem & immutata perpetuo perseverat. Jam autem praeteriti & futuri temporis verba inventa sunt ad significandas mutationes rerum, quae cum tempore transeunt, & tempore mensurantur: nam proprie ac stricte loquendo fuisse dicitur quod non est amplius, ut quum apud Poetam dicitur fuit Ilium, & futurum esse quod nondum est, ut Alter erit tum Tiphys: sed quamvis praeteriti & futuri temporis verba hoc sensu Deo non congruant, hoc tamen non obstat quominus de Deo possimus vere dicere fuit, modo intelligamus illum eundem omnino jam perseverare qui antea fuerit: itemque erit, modo intelligamus talem ab aevo ac etiamnum esse qualis est perpetuo futurus, quod est de eo affirmare futurum, sed absque negatione praeteriti & praesentis: & affirmare praeteritum, sed absque negatione praesentis & futuri: ut quum Deus describitur loco supra citato qui est, qui erat, & qui venturus est: quod Augustinus optime explicat tractatu 99. in Joan. Quamvis inquit natura illa immutabilis & ineffabilis non recipiat fuit & erit, sed tantum est, tamen propter mutabilitatem temporum in quibus versatur nostra mortalitas & mutabilitas, non mendaciter dicimus, est, fuit, & erit: fuit in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris; fuit quia nunquam defuit, erit quia nunquam deerit; est quia semper est.

Report a mistake in this passage