Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Reason: absolute simplicity → no change.
Change needs a remaining subject and a departing form/act — composition.
Most simple God: no other-and-other — no change can fall on Him.
Latin
XVI. Nec minus evidenter ipsa ratio probat Deum esse omnis omnino mutationis expertem. Id enim necessario colligitur ex ejus absoluta simplicitate, quae ante a nobis demonstrata fuit Thesibus de hoc argumento editis: etenim quicquid mutatur, secundum aliquid manet, & secundum aliquid transit, nempe subjectum manet, forma vero aut actus aliquis ab eo abscedit: Ac proinde necesse est id quod mutatur a summa simplicitate deficere, & aliquo modo componi ex diversis. Igitur cum Deus sit simplicissimus, nec in eo sit aliud & aliud, planum est in eum nullam mutationem cadere.