Ps 102: heavens change and perish; You are the same.
Jas 1:17: Father of lights — no change, no shadow of turning.
Latin
XV. Porro hanc a nobis descriptam immutabilitatem Deus ipse sibi tribuit Mal. 3. Ego, inquit, Dominus & non mutor: & illam egregie describit Psaltes per oppositionem ad res creatas quae sunt mutationi obnoxiae Psal. 102. quem modo citavimus, ubi postquam dixit caelos ipsos qui initium suae durationis habuerunt, immutandos, & tandem etiam perituros esse, de Deo dicit Atta hu, Tu idem ipse es, & anni tui non deficient: & huc quoque respicit Jacobus 1. v. 17. dum Deum vocat Patrem luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.