Theological Theses · §480 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Climb toward God’s life — living bodies as divine automata

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Approach God’s life by creature grades.

Living bodies = God’s crafted automata.

Nature’s works = divine art; human art = nature guided by mind.

Latin

V. Ut vero ad vitam illam quae Deo Optimo Maximo competit, & de qua hic nobis agendum est, sensim, & veluti per gradus assurgamus, notandum est Deum plures viventium ordines in creaturis corporeis atque visibilibus creasse & constituisse. Etenim quemadmodum hominum industria & solertia praecipue elucet in fabricandis variis machinis, quae sponte moveri videntur & pluribus usibus in humana vita inserviunt, sic quoque, ut sic dicam, Dei sapientia sese manifestavit dum in hoc mundo sensibili varia, ut sic dicam, αὐτόματα excogitavit, & incomprehensibili ac plane stupenda arte fabricata est, quae nos corpora viventia vocamus. Et certe opera naturae non aliud sunt rite expendenti quam opera artis divinae, sicut vice versa opera artis humanae nihil aliud sunt quam opera naturae quatenus a mente humana dirigitur.

Report a mistake in this passage