Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Lowest rung: plants rooted in earth.
Soul as inward mover: juices, growth, seed.
Vegetative life — nourish, grow, generate.
Latin
VI. Primum igitur cernere est multa corpora terrae adnata & adhaerentia quae iis sunt organis instructa, & eo interno movendi principio quod animam vocamus, praedita, ut dum terra solis calore aperitur, & spiritus in ea contenti excitantur, varios succos e terra eliciant, & attrahant, quorum beneficio non tantum foventur & augescunt, sed folia, flores & fructus diversi generis producunt, & semina quoque proferunt unde postea corpora similia sponte germinant atque enascuntur. Et hae sunt quas plantas vocamus, quae a Philosophis vivere dicuntur vita vegetativa, cujus tres principes facultates recensent altricem, auctricem atque generatricem.