Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Angels: higher life than human among creatures.
Nobler intellect; not bound to matter.
Men still matter-determined in many motions like brutes.
Latin
X. Et tamen fatendum est inter creaturas quasdam reperiri quarum vita est humana perfectior, substantias, scilicet, pure immateriales, ut sunt spiritus Angelici. Nec enim solum nobilior est eorum intelligentia, & ad multo plura eorum cognitio & virtus extenditur: Sed, cum materiae non sint alligati, in agendo minus pendent ab extrinseco quam homines, qui respectu multorum motuum qui ab ipsis, aut in ipsis exercentur, a materia pendent, atque determinantur, neque aliter agunt aut aguntur potius quam bruta.