Human life freer than the brutes — self-directed end
Humans outrank brutes by freer self-motion, not only more acts.
Brutes: nature-pushed ends; no dominion over their acts.
Man sets ends, picks means, self-determined — master of his acts.
Latin
IX. Quapropter homo vivit vita longe perfectiori quam animalia bruta: non solum quia longe plures & praestantiores actiones exercet: sed quia seipsum movet, & a seipso agit modo multo excellentiori. Bruta enim, quae carent ratione & intelligentia, nec finem sibi praestituunt, neque se ad finem dirigunt, sed simpliciter ad finem ab authore naturae aguntur, eodemque ducuntur necessario impressionibus per sensus ab objectis materialibus acceptis. Itaque illorum operationes non sunt in eorum potestate, nec proprie habent illarum dominium. Homo vero ratione utens finem ipse sibi praestituit, & media ad finem ducentia pro arbitrio rejicit, vel eligit: nec in suis actionibus ab objectis materialibus, & sensuum impressionibus necessario pendet: Sed operationes suas ad finem deliberate, & ex proprio judicio dirigit, & ita est αὐτεξούσιος, & propriarum actionum dominus.