Life’s excellence also tracked by variety of operations.
Creatures capped at graded, limited action-kinds.
God’s power: not many, but all — unbounded.
Latin
XIV. Praeterea, cum vitae excellentia aestimetur etiam, sicut supra dictum est, ex varietate motuum & operationum quae a vivente exercentur, creaturae quidem multae reperiuntur quae variis omnino motibus sese movent, & multifarias actiones exercent, multaque & plane diversa operantur: sed tamen omnium illarum facultates certum obtinent perfectionis gradum, & ad certa actionum genera limitatae & determinatae sunt, ultra quae nihil possunt, nec valent quicquam perficere. At Deus Optim. Maxim. non multa potest, sed omnia; illiusque virtus est prorsus infinita & illimitata, nec terminis ullis definitur & circumscribitur ejus operandi potestas.