XV. Adde quod sicut creaturae, etiam excellentissimae, vitam a seipsis non habent, sed a Deo prima rerum omnium causa, sic quoque, simpliciter & absolute loquendo, possunt illae omnes vita destitui, & ab agendo & existendo cessare, siquidem Deo ita visum fuerit. Ut vero Deus a nullo est, ita quoque vita ejus a nullo tolli & aboleri potest. Itaque licet creaturae quaedam aliarum respectu immortales dicantur, quia scilicet Dei beneficio in perpetuum victurae sunt, nec ulla est causa secunda quae illas perimere & destruere possit: tamen, si creaturae cum Deo comparentur, vivunt omnes illae vita mortali & defectibili, solus vero Deus est simpliciter & absolute immortalis & incorruptibilis, & propterea dicitur ab Apostolo solus habere immortalitatem, 1 Tim. 6.