Theological Theses · §491 · Louis Le Blanc de Beaulieu

God alone lives simply — creature life by analogy

Only God lives simply and absolutely.

Creatures: life in a qualified sense, by participation.

Not univocal — equivocal / analogical predication.

Latin

XVI. Igitur cum solus Deus simpliciter a seipso agat, atque a nullo moveatur, & absolutum habeat operationum suarum dominium, nec possit unquam ab ullo in agendo impediri, nedum omni motu & actione privari, & virtus quoque ejus sit plane illimitata & indeterminata, solus etiam simpliciter & absolute vivere dicendus est: creaturis vero vita competit tantum secundum quid, & per participationem & dependentiam a Deo. Ac proinde vita de Deo & creaturis non univoce dicitur, sed aequivoce & analogice.

Report a mistake in this passage