Theological Theses · §496 · Louis Le Blanc de Beaulieu

God is life itself — simplicity; fountain of life

God / Christ called life itself (John 14; 11).

Simplicity: God’s life = His being — no separate vital principle.

Scripture stress: fountain of life (Ps 36); John 5 life-in-Himself.

Latin

XXI. Neque Deus solum dicitur vivens sed vita ipsa: ut cum Dei Filius dicit apud Joan. c. 14. Ego sum via, veritas & vita: & undecimo capite, Ego sum resurrectio & vita. Et certe Dei summa simplicitas exigit ut ipse vita dici possit: quoniam in illo res non se habet ut in creaturis: in quibus vivere & esse distinguuntur tanquam gradus essentiales; vita vero Dei est ipsum ejus esse, neque in eo, ut in nobis, a vita distingui debet quoddam vivendi principium. Veruntamen quum Scriptura Deum & Christum dicit esse vitam, eo proprie non respicit: sed potius per hoc significat Deum non solum in seipso vivere, sed praeterea fontem esse perennem a quo quicquid est in creaturis vitae, praecipue spiritualis, necessario manat; & quicum non possumus communionem habere quin beatae & aeternae vitae fiamus participes, juxta illud Psalmi trigesimi sexti, quoniam apud te est fons vitae, & in lumine tuo videbimus lumen. Nec alio spectat Christus Dominus noster dum dicit apud Joan. cap. 5. Patrem habere vitam in seipso, & filio dedisse ut vitam quoque habeat in seipso: nempe ut per id probet mortuos audituros vocem filii Dei, & qui audierint victuros.

Report a mistake in this passage