Frivolous scholastic question — John 1 punctuation
Scholastic “when are all things life in God?” — frivolous.
Bad Vulgate join: quod factum est in ipso vita erat.
Right cut: …nihil quod factum est. / In ipso vita erat.
Latin
XXII. Porro hic quaerere solent, & explicare conantur scholastici post Thomam quando omnia sint vita in Deo: sed quaestio ista prorsus frivola est & nata solum ex mala distinctione, & pravo intellectu textus vulgaris veteris initio capitis primi Evangelii secundum Joannem, ubi tanquam unam sententiam verba ista conjungit Thomas, quod factum est in ipso vita erat. Cum tamen verba illa quod factum est pertineant ad praecedentem clausulam omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil quod factum est. Sequenś vero sententia incipiat ab illis verbis, In ipso vita erat.