Theological Theses · §499 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Maker of knowers must know more eminently — Ps 94

Creatures that know imply a knowing Maker.

Ps 94: ear/eye maker hears and sees.

Cause ≥ effect; knowing beats ignorance.

Latin

II. Et certe, cum inter ipsas creaturas visibiles multae reperiantur, quae sensu, ratione & intelligentia pollent, quis dubitare possit illarum authorem atque opificem modo longe praestantiori atque sublimiori res cognoscere atque percipere? juxta illud Psal. 94. An qui plantavit aurem non audiet: aut qui oculum finxit non considerat? Nec enim potest causa effectu suo minus perfecta esse: jam autem evidens est simpliciter perfectius esse id, quod cognoscit atque intelligit, quam illud quod est omni sensu & cognitione privatum; & absolute loquendo, melius atque optabilius esse intelligere, quam non intelligere.

Report a mistake in this passage