Theological Theses · §498 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Proofs that God is also prove He knows

Proofs of God's existence force a knowing first cause.

Best/wisest cause sets ends and directs creatures.

World-order displays supreme knowing power.

Latin

I. Illa argumenta quae demonstrant Deum esse, eadem quoque probant illum esse intellectu & scientia praeditum: iis enim concluditur necessario dari causam primam, non tantum potentissimam, sed etiam optimam & sapientissimam, quae rebus singulis fines optimos praestituat, eisque commodissime & convenientissime ad finem suum quamque ducat atque dirigat, neque in Dei operibus quicquam clarius elucet, quam μιμητότατον ejus sapientia, quae corpora mundana, & varias in eis creaturas stupenda quadam arte fabricata est, & etiam prorsus admirando ordine inter se disposuit: adeoque necesse est ei inesse summam & excellentissimam vim cognoscendi & intelligendi.

Report a mistake in this passage