Theological Theses · §501 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Scripture praises God’s knowledge — 1 Sam 2; Ps 147/139; Rom 11

1 Sam 2:3 — God of knowledges.

Ps 147 / 139 — unnumbered, unattainable knowledge.

Rom 11 — depth of wisdom and knowledge.

Latin

IV. Praesertim vero Scriptura intelligentiam & scientiam Dei saepe praedicat. Sic 1 Sam. 2. 3. Dominus vocatur Deus scientiarum, id est, Deus omni scientia praeditus. Quo respiciens David Psal. 147. Sapientiae, inquit, seu intelligentiae ejus non est numerus: Psalmo 139. sic Deum alloquitur, Mirabilis facta est scientia tua ex me, seu prae me, id est, mirabilis atque sublimior est, quam ut possim eam assequi. Unde est quod Paulus exclamat. Rom. 11. O altitudo divitiarum sapientiae & scientiae Dei.

Report a mistake in this passage