Theological Theses · §505 · Louis Le Blanc de Beaulieu

God comprehends Himself — Thomas; 1 Cor 2

God comprehends Himself — not by bounding His essence.

Comprehend means knowing as much as is knowable; nothing hidden (Thomas).

Creature intellects finite; 1 Cor 2: Spirit alone knows God’s depths.

Latin

VIII. Porro Deus ita seipsum cognoscit, ut seipsum comprehendat. Quod sic accipiendum non est, quasi intellectus divinus essentiam divinam quibusdam quasi finibus concluderet. Etenim rem comprehendere, non est aliud quam eam cognoscere, quantum cognoscibilis est, & ita ut nihil ejus lateat cognoscentem, ut loquitur Thom. Aquinas, seu in essentia divina, quantumlibet infinita sit, nihil latere potest intellectum divinum, qui simili quoque modo infinitus est. Talis vero Dei cognitio ipsius Dei propria est, nec competit ulli creaturae. Nam cum creaturae omnes finitae sint, non possunt rem infinitam capere & comprehendere. Et huc potest illud Apostoli referri, Spiritus omnia scrutatur etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est: ita & quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei: 1 Cor. 2. 11.

Report a mistake in this passage