Theological Theses · §504 · Louis Le Blanc de Beaulieu

First object — God Himself; needed for creating counsel

Chief object of divine knowing: God Himself.

Self-knowledge is part of wisdom.

Without knowing Himself He could not plan creation.

Latin

VII. Sed ad pleniorem & distinctiorem omniscientiae divinae notitiam, necesse est ejus varia objecta percurrere & seorsim considerare. Primum autem & praecipuum cognitionis divinae objectum est, Deus ipse. Si enim creaturae intelligentes seipsas cognoscant: quanto magis istud est de Deo existimandum. Hoc ipsum exigit Dei sapientia: Etenim sapientiae pars non minima est seipsum novisse. Nec etiam objectum nobilissimum, quod est Deus, latere potest intellectum divinum, qui omnium nobilissimus est. Ac profecto si Deus seipsum non novisset, rerum creandarum consilium capere non potuisset: ad hoc enim necesse fuit, ut vires suas immensas suamque sapientiam, quibus res omnes condere, disponere & regere posset, probe cognitas & perspectas haberet.

Report a mistake in this passage