Theological Theses · §516 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Small things too — sparrows and hairs; Matt 10

Same create/presence arguments cover small things.

God cares for the least.

Matt 10: sparrow / numbered hairs.

Latin

XIX. Sed argumenta, quae modo attulimus, probant Deum non minus res parvas ac tenues, quam magnas & graves nosse: Etenim Deus non minus res parvas quam magnas condidit. Non minus parvis, quam magnis rebus adest, & intime praesens est. Adeoque minimarum etiam rerum curam gerit. Nam ne unus quidem passerculus in terram cadit sine patre nostro, id est, sine ejus scitu atque permissu. Et etiam capitis nostri capilli omnes numerati sunt, ut docet Christus Matth. cap. 10. 29. 30.

Report a mistake in this passage