Theological Theses · §518 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Finite minds must skip small things — God’s infinity need not

For humans: attending to trivia crowds out weighty things.

Finite capacity forces trade-offs.

Infinite intellect: no diversion, no forgetting.

Latin

XXI. Hominum quidem respectu melius est quaedam nescire quam scire: & res est vituperabilis, ingenioque magno & excelso indigna, si quis ad res parvas & viles advertat. Verum hoc inde fit, quod intellectus humanus finitus cum sit, neque multorum capax, sufficere non potest omnibus cognoscendis. Ac propterea si rerum vilium atque minutarum cognitionem quaerat, iisque nimium attendat, hoc ipso necesse est illum ea negligere, quae sunt majoris momenti, & quae ignorare illi noxium ac turpe est. At in Deo res aliter se habet. Nam intellectus divinus, propter suam infinitatem, per notitiam rerum pusillarum non avertitur a rerum magnarum scientia, aut in ea aliqua ratione impeditur. Nec etiam metus est, ne dum res parvas & viles contemplatur, obliviscatur earum, quae graves sunt atque momentosae.

Report a mistake in this passage