Theological Theses · §519 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Before God nothing is properly great — Isa 40

Nothing properly great before self-sufficient God.

Infinite distance: our greatest ≈ our least to Him.

Isa 40: nations as a drop — else strip all knowledge.

Latin

XXII. Adde quod Dei respectu nihil proprie magnum aut pretiosum dici potest. Nec enim ullius indiget, aut aliquem ex ulla re, qui ad ipsum redeat, fructum capere potest, cum sit αὐτάρκης, & sibi sufficiens. Nec etiam quidquam ad ejus magnitudinem accedit. Nam quae sunt quantumlibet magna in infinitum, sua immensitate superat. Nec minus ab eo distant quae maxima videntur nobis, quam quae minima: cum inter Deum & creaturam quamvis distantia sit infinita, qua nulla major dari potest. Adeoque, si Deus nil nosse debet, quod non sit coram ipso magnum & momentosum, necesse est omnium scientiam ei adimere, quia omnia sunt ei tanquam nihilum, ut magnificis verbis docet Isaias cap. 40. Ecce, inquit, gentes quasi stilla situlae, & quasi pulvis staturae reputatae sunt: ecce insulae quasi pulverem exiguum. Omnes Gentes quasi non sint sic sunt coram eo, & quasi nihilum & inane reputatae sunt ei.

Report a mistake in this passage