Theological Theses · §523 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Past knowledge — Moses, memory, books, final judgment

Scripture recounts ancient past via Moses.

“Remembering” covenant/oath presupposes knowing.

Books (Ps 56/139) + final judgment seal exact past knowledge.

Latin

XXVI. Et certe praeteritorum notitiam Deo tribuendam esse, vel inde patet quod Deus in Scriptura multa pluribus ante saeculis praeterita recenset, primamque rerum originem ab initio per Mosen repetit. Hoc quoque facit, quod Scriptura memoriam Deo tribuit, ut quum dicitur meminisse foederis vel juramenti sui. Etenim licet Deus idcirco praecipue dicatur meminisse rerum, quia earum rationem habet, aut propter eas aliquid operatur, hoc ipsum tamen supponit Deum illas probe novisse ac tenere. Nec alio referendi sunt libri illi, in quibus ea quae fiunt & contingunt Deus scribere dicitur, Psal. 56. 9. & Psal. 139. 16. Per hoc enim Scriptura innuit Deum oblivioni praeterita non mandare, sed illa Deo tam certo & distincte cognita manere, ac si ab eo scriptis mandata essent, & continuo lecta. Sed praecipue exactam rerum praeteritarum cognitionem in Deo arguit universale illud judicium, in quo unicuique pro praeteritis ejus factis, dictis & cogitatis, sive bonis sive malis olim redditurus est: juxta illa ultima Ecclesiastae verba, Cuncta quae fiunt adducet Deus in judicium de omni abscondito sive bonum sive malum sit.

Report a mistake in this passage