Future foreknowledge — prophecy; Tertullian; Isa 41
Prophecy floods Scripture — including Revelation.
Tertullian: as many witnesses as Prophets.
Isa 41: announce the future — mark of the living God.
Latin
XXVII. Futura vero Deum praenoscere probant innumerae rerum futurarum praedictiones per totum Sacrae Scripturae corpus sparsae, & quibus praecipue Prophetarum libri scatent, ut liber Apocalypseos inter scripta Novi Testamenti. Ideoque scite dixit Tertullianus, Dei praescientiam tot habere testes, quot fecit Prophetas. Atque hanc futurorum praenotionem Deus ut propriam sibi vendicat, eaque vult a falsis Gentium Diis discerni, & pro vero vivoque Deo solum agnosci, quia videlicet, ipse solus futura annunciare possit, & reipsa annunciet: ut saepius apud Isaiam videre est, praesertim cap. 41. ubi Deus per Prophetam sic idolatria Gentium numina alloquitur, Annunciate quae ventura sunt in futurum, & sciemus quod Dii estis vos.