XXIX. Jam vero sicut Deus optime novit quicquid est possibile, sic quoque non ignorat quid impossibile sit & fieri non possit. Novit se non posse mori, & seipsum abnegare, & impossibile esse, ut Deus mentiatur, quod Deus ipse in verbo suo asserit. Et certe, quum homines ipsi certo & distincte sciant hoc vel illud fieri non posse, quanto magis illud Deo tribuendum est. Cumque ad intellectum pertineat judicare quid fieri repugnet, & quid non, quid est hujusmodi quod intellectum divinum latere & fugere possit, quandoquidem quicquid est ullo modo intelligibile necessario cadit sub intellectum infinitum?