Theological Theses · §525 · Louis Le Blanc de Beaulieu

God knows possibles that will never be

Not only actual timeline — also mere possibles.

Men already know unused possibles.

Knowing His power = knowing its infinite unused reach.

Latin

XXVIII. Porro Deus novit non tantum ea quae sunt, fuerunt, aut futura sunt, sed & quaecunque possunt esse, licet revera nunquam futura sint. Quum enim homines ipsi noverint multa esse possibilia, quae nunquam tamen actu ponenda sunt, & in natura rerum exitura, quis rerum ejusmodi cognitionem Deo cum ratione adimat? Adde quod Deus propriam potentiam ignorare non potest: nec potest propriam potentiam nosse, quin noverit ad quae se extendat. Deus autem praeter ea quae fecit, aut facturus est, infinita facere & producere potest: adeoque necesse est, ut distincte cognoscat infinita posse esse & fieri, quae tamen nunquam futura sunt.

Report a mistake in this passage