The question — is there a motive in us for election?
Live question: effects + eternal relation to them.
Is there a non-effect cause/motive in us?
Why this person elect rather than another?
Latin
III. Verum hic quaestio est de praedestinatione secundo & tertio modo considerata, nempe, secundum effectus quos Deus, ut praedestinans & eligens homines, in hominibus, aut circa homines operatur. Et etiam secundum respectum extrinsecum, quem Dei praedestinantis voluntas habet ad effectus illos, ad quos ab aeterno libere terminatur. Videlicet, quaeritur, An sit aliqua causa omnium effectuum praedestinationis in nobis, quae effectibus illis non sit annumeranda. Seu quod eodem redit, An Deus hos & illos eligens atque praedestinans consideraverit & praeviderit in ipsis aliquid quod sit ratio vel motivum praedestinationis & electionis ipsorum, ad quod nimirum possint referri, tanquam ad causam quoquo modo moventem atque meritoriam, quaecunque bona ipsis, vi suae praedestinationis & electionis obtingunt: & ita an sit in homine quaedam vel causa, vel ratio cur sit a Deo praedestinatus, & cur iste potius electus sit quam alter?