Theological Theses · §532 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Opinion 1 — moral works before justifying grace

First opinion: pre-grace moral works as meritorious cause.

Foresaw natural free-choice goodness → congruous grace.

Named: Thomas of Argentina, Gabriel, Ockham, Javellus.

Latin

V. Super qua re variae sunt & fuerunt in Schola Romana sententiae. Primo enim reperti sunt Scholastici nonnulli, qui existimarunt causam meritoriam praedestinationis, quoad omnes ejus effectus esse bona opera moralia antecedentia gratiam justificationis. Nempe Deum ab aeterno ad gratiam & salutem aeternam elegisse, quos praevidit, citra gratiam ullam supernaturalem, ex liberi arbitrii viribus bene acturos moraliter, & sic sese ad gratiam quodammodo praeparaturos: Deumque ad illam dandam ex congruitate quadam invitaturos esse. Hanc sententiam tribuit Gregorius de Valentia Thomae de Argentina, Gabrieli, & Occam veteribus Scholasticis: itemque Chrysostomo Javello Dominicano, qui superiori saeculo scribebat.

Report a mistake in this passage