Theological Theses · §533 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Opinion 2 — merits after grace; Thomas’s horse

Second opinion: post-grace merits as cause.

Foresaw right use of grace → further effects.

King/horse example — Thomas ST I q.23 a.5; Durandus.

Latin

VI. Alii putarunt causam praedestinationis esse merita, non quidem antecedentia gratiam, sed illam subsequentia. Dixerunt enim Deum ab aeterno decrevisse illi homini conferre gratiam, & reliquos subsequentes effectus praedestinationis, quem praevidit recte fuisse usurum accepta gratia, atque a Deo habiturum merita per divinam gratiam. Quam rem explicabant exemplo Regis alicujus, qui dare vellet equum ei militi quem existimaret equo bene usurum, atque ita propter bonum usum futurum equi, equum daret. Ut refert Thomas quaest. 23. art. 5. Et Durandus in Dist. 41. lib. 1. Sententiarum.

Report a mistake in this passage